Notas
1. Muratori Phil.
Moral. cap. 3.

2. Praeclare ergo
Aristoteles, si essent, inquit, qui sub terra semper habitavissent bonis,
& illustribus domiciliis, quae essent ornata signis, atque picturis,
instructaque rebus iis omnibus, quibus abundant ii, qui beati putantur,
nec tamen exissent unquam supra terram, accepissent autem fama, &
auditione esse quoddam numen, & vim Deorum: deinde aliquo tempore
patefactis terrae faucibus ex illis abditis fedibus evadere in haec loca,
quae nos incolimus, atque exire potuissent: cum repente terram, &
maria, coelumque vidissent, nubium magnitudinem, ventorumque vim
cognovissent, aspexissentque Solem, ejusque tum magnitudinem,
pulchritudinemque, tum etiam efficientiam cognovissent, quod is diem
efficeret toto coelo luce diffusa: cum autem terram nox opacasset, tum
coelum totum cernerent astris distinctum, & ornatum, Lunaeque luminum
varietatem, tum crescentis, tum fenescentis, eorumque omnium ortus, &
occasus, atque in omni aeternitate ratos, immutabilesque cursus; hec cum
viderent, profecto, & esse Deos, & haec tanta Opera Deorum esse
arbitrarentur.Cicero de natura Deor. lib. 2. cap. 70. pag.
230.

3. Nos enim ne nunc
quidem oculis cernimus ea que videmus. Neque enim esst ullus sensus in
corpore, sed ut non solum Physici docent, verum etiam Medici qui ista
aperta, & parefacta viderunt, viae quasi quaedan sunt ad oculos, ad
aures, ad nares a sede animi perforatae. Itaque saepe, aut cogitatione,
aut aliqua vi morbi impediti apertis, atque integris oculis, &
auribus, nec videmus, nec audimus: ut facile intelligi possit animum,
& videre, & audire, non cas partes quae quasi fenestrae sunt
animi. Cic. Tuscul, lib. I cap. 39. pag. 123.

4. Ceci sunt oculi
cum animus alias res agit. Publ. Mim. Sent.. III.

5. Presbyter fuit
quidam nomine Restitutus in paroecia Calamensis Ecclesie, qui quando ei
placebat, rogabatur autem ut hoc faceret aba eis qui rem mirabilem coram
scire cupiebant, ad imitatas quasi lamentantis cujuslibet hominis voces
ita se auferebat a sensibus, & jacebat simillimus mortuo, ut non solum
vellicantes, atque pungentes minime sentiret, sed aliquando etiam igne
ureretur admoto sine ullo doloris sensu, nisi postmodum ex vulnere.
S. Aug. de Civ. Dei, lib. 14. c. 24.

6. Dolores porro qui
dicutur carnis Animae sunt in carne, & ex carne. Sed dolor carnis
tantummodo offensio est animae ex carne, & quedam ab ejus passione
dissensio. Aug. de Civ. Dei, lib. 14. cap. 15.

7. Cum enim tibia ob
pedem sphacelo depastum abscissa, trucoque obligato vis dum in lectum
repofitus esset; de nullo alio conqueri coepit, quam maximum pedis affecti
digitum unice sibi dolere. Hildan. Obsero. Chirung. cent. 3
observ. 14.

8. Paterniacensi
tamen cuidam Jacobo Denisio nomine cum crus dextrum ad genu abscidissem,
is non modo praesentibus adhuc circa trumcum doloribus, ingentes insuper
adhuc dolores circa talum, & digitos pedis pati, atque pedem nunc
frigore, nunc calore nimio affici, verum etiam absoluta curatione
hujusmodi non raro persuadebat... Id enim omnibus fere quibus aliquod
horum membrorum amputatum est, accidit. Hildan. Observat,
Chirurg. cent. 3 observ. 15.

9. Lanciss. de Sede
cog. anime, pag. 311.

10. Diar. de Esp. tom.
6. pa. 78.

11. Malebr. Inquis.
de la ver. t. I. lib.2 cap.5

12. Solus enim
vidit primum esse Deos, quod in omnium animis eorum notionem impressisset
ipsa natura. Quae est enim gens, aut quod genus hominum quod non habeat
sine doctrina anticipationem quandam Deorum.... cum enim non instituto
aliquo, aut more, aut lege sit opinio constituta, maneatque ad unum omnium
firma consensio; intelligi necesse est esse Deos quoniam insitas eorum,
vel potius innatas cognitiones habemus. De quo autem omnium natura
consentit, id verum esse necesse est. Esse igitur Deos consitendum
est. Cicer. de Nat. Deor. lib. I. cap. 32. pag. 203.

13. Plin. Hist.
nat. lib. 7. Prefac.

14. Verum ubi vehementi
magis est commota metu mens,
Sudores itaque, & pallorem existere toto
Corpore, & infringi linguam, vocemque aboriri
Caligare oculos, sonere aures, succidere artus
Dentque concidere ex animi terrote videmus
Saepe homines..................................................
.........................................................animamque
Praeterea pariter fungi cum corpore, & una
Consentire animum nobis in corpore cernis.
Lucret. de Rer. natur. lib. 3.

15. Post, ubi jam
validis quassatum est viribus aevi
corupus, & obtusis ceciderunt viribus artus,
cladicat ingenium.
Lucret. de Rer. nat. lib. 3.

16. Arist. de
Memor. et reminiscens. cap 2.

17. Felix qui
potuit rerum cognoscere causas,
atque metus omnes, & inexorabile fatum
subjecit pedibus, strepitumque Acherontis avari,
Virgil. Geor. lib. 2. vers. 490.

18. Arist. Art.
Rbet. lib. I cap. 2.

19. Hoc vero feculo
fuisse etiam in Academiis multos, qui omnem ferme Theologia disputationem
sophisticis, ineptisque rationibus transegerint, utinam ipsi non fuissemus
experti. Cano de Loc. lib. 9. cap. 7.

20. Duo illa vitia
maxime vitanda sunt, quae Cicero commemoravie unum, ne incognita pro
cognitis, incertaque pro certis habeamus. Qua in re in Theologia etiam
multa peccantur, ut illi qui D. Thomae, Scotique opiniones vel indilcussas
amplectuntur, proque his non aliter pugnant, ac pro aris. Cano de
Loc. lib. 4. cap. 7.

21. Quid est enim
temeritate fortius? Aut quid tam temerarium, tamque indignum sapientis
gravitate, atque constantia quam, aut falsum sentire, aut quod non satis
explorate perceptum sit, & cognitum sine ulla dubitatione
defendere? Cic. de Nat. Deor. lib. I.

22. Cicer. de
Divinat. lib. 2. cap. 93. pag. 300.

23. Iis opposuit
sese Socrates, qui subtilitate quadam disputandi refellere corum instituta
solebat verbis. Hujus ex uberrimis sermonibus extiterunt doctissimi viri,
&c. Cicer. in Brut. pag. 495.

24. Hic in omnibus
fere sermonibus, qui ab iis qui illum audierunt prescripti varie, &
copiose sunt, ita disputat, ut nihil affirmet ipse, refellat alios, nibil
se scire dicat, nisi id ipsum, eoque prestare caeteris quod illi quae
nesciant scire se putent, ipse se nihil scire id unum sciat, ob eamque rem
se arbitrari ab Apolline omnium sapientissimum esse dctum quod hec esset
una omnis sapientia non arbitrari sese scire quod nesciat. Cic.
Acad. quast. lib. I. pag. 34.

25. Atheniensium
res geste, sicut ego existimo, satis ample, magnificae que fuere, verum
aliquanto minores tamen quam fama feruntur, sed quia provenere ibi magna
Scriptorum ingenia, per terrarum orbem, Atheniensium facta pro magnis
celebrantur. Ita eorum quia ea fuere virtus tanta habetur, quantum verbis
ea potuere extollere praeclara ingenia. Sallust. Bell.
Catilin. cap. 8. pag. 12.

26. Mallebr.
Recherch. de la Verit. tom. I part. 3. lib. 2 cap. 5.

27. Art. de
pens. part. 3. cap. 20 pag. 397.

28. Cic. Quaest.
Academic.

29. Non facile
dixerim utrum magis irascar illis, qui nos nihil scire voluerunt: an
illis, qui ne hoc quidem nobis reliquerunt nihil scire. Senec.
epist. 88. ad Lucil.

30. Lex est ratio
summa insita in natura quaa jubet ea quae facienda sunt, prohibetque
contraria. Eadem ratio cum est in hominis mente confirmata, & confecta
lex est. Cicer. de Legib. lib. I. cap. 14.

31. Hanc igitur
video sapientissimorum fuisse sententiam, legem neque hominum ingeniis
fuisse excogitatam, nequc scitum aliquod esse populorum, sed aeternum
quiddam quod universum mundum regeret imperandi, prohibendique
sapientia. Cicer. de Legib. lib. 2. cap. 7.

32. Hortensiumque
nostrum dissentientem commoveris eam Philosophiam sequere, que confundit
veri cum falsis, spoliat nos judicio, privat approbatiane, omnibus orbat
sensibus? Isti autem quos tu probas, tantis offusis tenebris ne scintillam
quidem ullam nobis ad aspiciendum reliquerunt, quos si sequamur iis
vinculis sumus adstricti ut nos commovere nequeamus: sublata enim
assensione omnem, & motum animorum, & actionem rerum sustulerunt
quod non modo recte fiere, sed omnino fieri non potest. Cic. q.
Acad. lib. 2.

33. Et natura
tenacissimi sumus eorum, quae rudibus annis percepimus, ut sapor quo nova
imbuas durat..... & hac ipsa magis pertinaciter herent quae deteriora
sunt. Quintilian. Instit. Orat. lib. I. cap. I.

34. Quo semel est
imbuta recens, servabit odorem
testa diu. Horat. Epistol. lib. I. espist. 2.
vers.69.

35. Ordiamur igitur
a sensbus, quorum ita clara judicia, & certa sunt, ut si optio naturae
nostrae detur, & ab ea Deus aliquis requirat, contentane sit suis
integris, incorruptisque sensibus, an postulet melius aliquid non videam
quid quaerat amplius. Neque vero hoc loco ipectandum est, dum de remo
inflexo, aut de collo columbae respondeam non enim is sum, qui quidquid
videtur tale dicam esse, auale videatur. Cicer. Quaest.
Acad. lib. 2, cap. 20.

36. Meo autem
judicio ita est maxima in sensibus veritas si & sani sunt, &
valentes, & ominia removentur quae obstant, & impediunt,
&c. Cicero Quaest. Acad. lib. 2. cap. 21.

37. Gassend. Phil.
Epic. t.2. pag. 78.

38. Me pinguem,
& nitidum bene curata cute vises,
cum ridere voles, Epicuri de grege porcum.
Horat. Epistolar. lib. I, espist. 4. vers. ultim.

39. Stoici cum
nostro dogmate in plerisque concordant. Hieronym. in Isai.
cap. 10.

40. Heicnecc.
Fundament. Styli cultior. part. 3. cap I.

41. Fortuna magna,
magna domino est servitus. Publ. Mim. Sent. 229.

42. S. Chrysostom.
homil. 55. Sup Matth.

43. O fortunatos
nimium, sua si bona norint
agricolas, quibus ipsa, procul discordibus armis
fundit humo facilem victum justissima tellus.
Virgl. Georgic. lib. 2. vers. 477.

44. Beatus ille,
qui procul negotiis,
ut prisca gens martalium,
paterna rura bobus exercet suis,
solutus omni foenore.
Hort. Epod. lib. ode .2.

45. Galen. de
Simpl. Medic. facultat. lib. 4. cap. 9 y cap. 15.

46. Galen. de
Simpl. Meic. facultat. lib. 4 cap. 7.

47. Nos autem qui
rerum magis quam verborum amatores utilia potiùs quam plausibilia
sectamur; non id quaerimus, ut in nobis inania faeculorum ornamenta, sed
ut salubria rerum emolumenta laudentur. Salvian. de Judic. et
Provid. Dei in Proemio, pag. 28.

48. Non a me
quaeras pueriles declamationes, sententiarum flosculos, verborum
lenocinia, & per fines capitulorum singulorum acuta quaedam,
brevioraque conclusa quae plausus, & clamores excitant
audientium. S. Hieron. ad Nepotian.

49. Sin expari
coeant (habla de la naturaleza, y del arte ) in mediocribus
quidem utrisque majus adhuc naturae credam esse momentum, consummatos
autem plus doctrine debere quam naturae putabo, ficut terrae nullam
fertilitatem habenti nihil optimus agricola profuerit, e terra uberi utile
aliquid etiam nullo colente nascetur. At in solo fecundo plus cultor, quam
ipsa per se bonitas soli efficiet. Quintil. instit. orat.
lib. II. cap. 19.

50. V. P. Lami Ordin.
S, Bened. in libr. de Cognit. sui ipsius, tom. 5. annot. 5. &
alii apud Dupin de Verit, pag. 315.

51. S. Agustin, lib. 4.
de Doctr. Chist. cap. 2 num. 3. 6. 8.

52. P. M. Feijoò
Cart. erud. tom. 2 pag. 55. num. 23.

53. Nam veluti
pueris absinthia tetra medentes
cum dare conantur, prius oras pocula circum
contingunt mellis dulci, flavoque liquore;
sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
tristior esse quibus non est tractata, retroque
vulgus abhorret ab hac: volui tibi suaviloquenti
carmine Pierio rationem exponere nostram.
Lucret. de Rer. natur. lib. 4. vers. 11.

54. Indagatio ipsa
rerum tum maximarum, tum etiam occultissimarum habet oblectationem. Si
vero aliquid ocurret, quod verssimile videatur, humanissima completur
animus voluptate. Cicer. Quaest. Acad. lib. 2 cap. 118.

55. Mallebranche
Recherche de la veritè, t. I. part. 3. cap.4.

56. Cleric.
Pneumatol. cap. 8 Sect. 3.

57. Philosoph.
Moral. cap. 6.

58. Murator. Phil.
Moral. cap. 10.

59. Plutarc. de
clar. Mulier.

60. Baillet
Jugemens de Savans, tom. 5.

61. Meken. Charlat.
Eruditor. pag. 155.

62. Omnia enim
stolidi magis admirantur, amantque,
inversis quae sub verbis latitantia cernunt
veraque constituunt, quae belle tangere possunt
aureis, & lepido quae sunt fucata sonore.
Lucret. de Rer. natur. lib. I. vers. 638.

63. Horat. Art.
Poes.

64. Segnius
irritant animos demissa per aures,
quam quae sunt oculis subjecta fidelibus.
Horat. Art. Poet.

65. Omnes quorum in
aleterius manu vita posita est saepe illud cogitant, quid possit is, cujus
in ditione ac potestate sunt quam quid debeant facere.
Cicer, pro. P. Quinct.

66. Et mutaverunt
gloriam incorruptibilis Dei, in similitudinem imaginis corruptibilis
hominis, & volucrum, & quadrupedum, &c. Paul. ad
Rom. cap. I. v.21.

67. Utrumque enim
lumen, & naturae, & fidei, quorum altero naturalia, & altero
supernaturalia videre dicimur, a Deo est. Illa enem: Erat lux vera quae
illuminat omnem bominem, et signatum est super nos lumen vultus tui
Domine, ad naturalem etiam mentis illustrationem referuntur; luminis
igitur naturalis ducatum, investigationemm argumenta repellere non modo
stultum est, quod Augustinus 4. de Trinit. doce, sed impium. Cano
de loc. lib. 9. c. 8.

68. Cum
cognovissent Deum non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt, ser
evanuerunt in cogitationibus suis, & obscuratum est insipiens cor
eorum, dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt. Paulus
ad Rom. cap. I. v. 21.

69. Non intelligo
quid causae fuerit viris doctis, ut sub Dialectice nomine exponibiles,
obligationes, insolubiles, reflexiones, aliave id genus monstra in scholam
intulerint, du usu Dialectice non fecerint ne verbum quidem ullum Nonne
igitur sunt illa pueris utilia? sint; nam nos quoque Sophistae fuimus
aliquando, sed obsecro ita utilia habeantur ista non ut ornamenta virorum,
sed ut exercitamenta puerorum. Cano de Locis, lib. 9. cap.
I.

70. Nisi utile est
quod facimus, stulta est gloria. Phedr. lib. 3.
Fabul. 17.

71. Feijoò t. 7.
disc. I. pag. I. 2. etc.

72. Non aliud
revera sunt, quam vana temporis jactura. Elian. lib. I.
var. hist. cap. 17.

73. Vere mihi hoc
videor esse dicturus, ex omnibus iis, qui in haurum artium studiis
liberalissimis sint, doctrinisque versati, minimam copiam Poetarum
egregiorum extitisse. Cic. de Orat. lib. I. pag. 255.

74. Nunc fatis est
dixisse: Ego mira poemata pango. Horat. Art. Poet.

75. Nihil est
infelicius, quam in eo in quo minimum proficias, plurismum laborare.
Menk. Charlat. pag. 224.

76. Mandare
quenquam literis cogitationes suas, qui eas nec disponere, nec illustrare
sciat, nec delectatione aliqua allicere lectorem, hominis est
intemperanter abutentis, & ocio, & literis. Cicer. Q.
Tusc. lib. I. cap. 5.

77. Omnes omnium
Jurisconsultorum libors evolvendos sibi putant, totaque citatorum que
vocant plaustra colligunt, quibus suas dissertatiunculas, responsa,
decreta, no tam ornant, quam onerant. Menken. Charl. pag.
267.

78. Sed
Jurisconsulti, sive erroris objiciendi causa quo plura, & difficiliora
scire videantur, sive quod similius veri est ignoratione docendi, nam non
solum scire aliquid artis est, sed quaedam ars etiam docendi, saepe quod
positum est in una cognitione, in infinita dispartiuntur. Cicer.
de leg. 2. c. 45.

79. Itaque si mihi
homini vehementer occupato stomachum moveritis, vel triduo me
Jurisconsultum esse profitebor. Cicer. pro Muraen.

80. Sunt enim
ingeniis nostris femina innata virtutum, quae si adolescere liceret ipsa
nos ad beatam vitam natura perduceret; nunc autem simul, atque editi in
lucem, & suscepti sumus, in omni continuo pravitate, & in summa
opinionum perversitate versamur, ut pene cum lacte nutricis errorem
suxisse videamur. Cum vero parentibus redditi magistris traditi sumus, tum
ita variis imbuimur erroribus ut vanitati veritas, & opinioni
confirmatae natura ipsa cedat. Accedunt etiam Poetae, qui cum magnam
speciem doctrinae, sapientiaque prae se tulerunt, audiuntur, leguntur,
ediscuntur, & inhaerescunt penitus in mentibus. Cum vero accedit eodem
quasi maximus quidem magister populus, atque omnis undique ad vitia
consentiens multitudo, tum plane inficimur opinionum pravitate, a
naturaque ipsa desciscimus. Cicer. Q. Tuscul. lib. 3. cap.
2.

81. Refert certe in
quacumque arte plurimum unum in illa excellentem Authorem legere, cui
potissimum te addicas. Nullus tamen quamlibet eruditus sentienti tibi, ac
dissentiendi Author futurus est. Nemo enim fuis omnium, qui non ut homo
interdum allucinaretur. Cano de Loc, lib. 10. cap. 5.

82. Nec vero
probare soleo id quod de Phithagoricis accepimus, quos ferunt, si quid
affirmarent in disputando, cum ex iis quaereretur quare ita esset,
respondere solitos: Ipse dixit. Ipse autem erat Phytagoras, tantum opinio
prajudicata poterat, ut etiam sine ratione valeret authoritas. Cicer.
de Nat. Deor. lib. I. cap 8. pag. 198.

83. Extant &
quidem non pauci, qui Doctorem unum ita prae caeteris diligunt, ejusque
dista adeo religiose, ne dicam supestitiose, amplectuntur, ut non gloriae
solum, verum etiam piaculum ducant ab illius verbis, ne latum quidem
unguem discedere. Nihil propterea quam Phytagoricum illud: Ipse dixit,
frequentius ipsis est... tantum quippe apud eos potest praejudicata
quaevis opinio Magistri, in cujus verba jurant, ut non secus ac de
Phytagorae discipulis olim preclare scripserat Tullius, etiam sine ulla
prorsus ratione illius quaevis vel minima apud eos valeat authoritas.
Brix. Logic. pag. 164.

84. Sed meum
judicium semper fuit omnia nostros aut invenisse per se, sapientius quam
Graecos, aut accepta ab illis fecisse meliora. Cicer. Q.
Tusc. lib I. cap. 2.

85. Cecer. Quaest.
Tuscul. lib. I. cap. 4.

86. Brutus quidem
noster, excellens omni genere laudis, sic Philosophiam Latinis literis
persequitur, nihil ut eisdem de rebus a Graecis desideres. Cicer.
Acad. q. lib. 2. cap. 9.

87. Plura enim
multo homines judicant odio, aut amore, aut cupiditate, aut iracundia, aut
dolore, aut letitia, aut spe, aut timore, aut errore, aut aliqua
permonitione mentis, quam veritate, aut prescripto, aut juris norma
aliqua, aut judicii formula, aut legibus. Cicer. de Orat.
lib. 2. pag. 370.

88. Epicharmi illud
teneto nervos, atque esse sapientiae non temere credere. Cicer.
de pet. Consul.

89. Ne incognita
pro cognitis habeamus, hisque temere assentiamus. Quod vitium effugere qui
volet (omnes autem velle debebunt) adhibebit ad considerandas res, &
tempus, & diligentiam. Cicer. de Offic. lib. I. cap. 29.

90. Plat. in
Sophista, lib. 25.

91. Aristotel. I.
Physic. cap. 1. 2. et 3.

92. Quaerentes enim
Philosophi primi veritatem, & naturam entium, conversi sunt veluti in
viam quandam aliam depulsi ob in experientiam... quod illi quidam non
partientes aberraverunt, & propter hanc ignorantiam tantum insuper
ignoraverunt, quod nihil aliorum opinati sunt fieri, aut esse, sed
auferebant amnem generationem. Nos autem, & ipsi dicimus fieri quidem
nihil simpliciter ex eo quod non ens, non ex eo quod inest, fit.
Aristotel. lib. I. Phys. cap. 4.

93. Fuisse
avidiorem gloriae, avidiorem carpendi alios; adde etiam non omnino
pecuniae contemptorem, fatendum est; at desteritatem in tradendis artibus
non dum est aliquis ab aevo condito consequtus. Utinam in refutandis
alienis opinionibus induxislet in animum paulo candidius agere.
Ludov. Vives de Civit. Dei, in lib. 8 cap. 12.

94. Gassend. Phil.
Epic. tom. I. pag. 473.

95. Feijoò Theatr.
Crit. tom. I. disc. 8.

96. Sola
scripturarum ars est, quam sibi passim omnes vendicant, & aum aures
populi, sermone composito mulserint, haec legem Dei putant, nec scire
dignantur quid Prophete, quid Apostoli senserint, sed ad sensum suum
incongrua optant testimonia: quiasi grande sit, & non vitiosissimum
dicendi genus depravare sententias, & ad voluntatem suam scripturam
trahere repugnantem. Hieronym. in Prolog. Galeat.

97. Vitiosum est
artem, aut scientiam, aut studium quidpiam vituperare propter eorum vitia,
qui in eo studio sunt, veluti qui Rhetoricam vituperant propter alicujus
Oratoris vituperadam vitam. Aut. Rhet. ad Herem. lib. 2. c.
27.

98. Paul. ad
Corinth. 6. vers. 9.

99. Aul. Gell.
Noct. Attic. lib. 18. cap. 13.

100. Sed quid ego
plura? Nam longiore praefatione, vel excusare, vel commendare ineptias,
ineptissimum est. Plin. Jun. lib. 4. Epist. epist. 14.

101. Ut necesse
est lancem in libra ponderibus impositis deprimi, sic animum perspicuis
cedere. Cicer. Acad. quaest. I. cap. 13.

102. Ubi semel
quis pejera verit, ei credi postea, etiamsi per plures Deos juret non
oportet. Cicer. pro. C. Rabir. posthumo.

103. Numquid Deus
indiget vestro mendacio, ut pro illo loquamini dolos? Job. cap. 13.
v. 7.

104. Testium eo
major est fides quo à re gesta propius abfuerunt, adeo ut equalium certior
sit quam recentiorum, presentium quam absentium; certissima vero sit eorum
qui rem oculis suis inspexerunt. Huet. Demonstr. Evang.
axiom. 2.

105. Platonis,
Aristotelis, Ciceronis, Varronis, aliorumque hujusmodi Authorum libros,
unde noverunt homines quod ipsorum sint, nisi eadem temporum sibimet
succedentium contestatione continua? S. Augustinus lib. 33 contra
Faustum, cap. 6.

106. Necesse est
nedum singulos evolvisse Scriptores ex quorum silentio tale argumentum
eruitur, sed insuper nullatenus ambigere, num aliqui nobis desint, qui
fuerint ipsis contemporanei. Contingere namque potest, quod Author cujus
scripta ad nos minime devenerint, rei alicujus mentionem fecerit, quae
tamen a ceteris fuerit praetermissa. Praeterea manifesta quadam ratione
certi simus oportet, quod nihil de iis quae evenerunt in materia de qua
agitur Scriptorum illius aevi qui nobis supersunt, solertia
preterierit. Mabillon de Stud. Monast. p. 2. cap. 13.

107. Heicnecc.
Praes. in Elementa Juris Civilis.

108. Cris. de
Critices arte, pag. 146.

109. Dives
loquutus est, & omnes tucuerunt, & verbum illius usque ad nubes
perducent. Pauper loquutus est, & dicunt: Quis est hic? Et si
ossenderis, subvertunt illum. Ecclesiastic. cap. 13. ver.
28. et. 29.

110. Persona autem
non qualiscumque testimonii pondus habet, ad faciendam enim fidem
authoritas quaeritur; sed autoritatem, aut natura, aut tempus affert.
Naturae autoritas in virtute inest maxime. In tempore autem multa sunt,
que afferant authoritatem: ingenium, opes, aetas, fortuna, ars, usus,
necessitas, consursio etiam nonnumquam rerum fortuitarum. Nam &
ingeniosos, & opulentos, & aetatis spatio probatos dignos, quibus
credatur, putant: non recte fortasse, sed vulgi opinio mutari vix potest,
ad eamque omnia dirigunt, & qui judicant, & qui existimant.
Cicer. Topic. ad Trebat. pag. 672.

111. Etiam
interjectione, qua & Oratores, & Historici frequenter utuntur, ut
medio sermone aliquem inserant sensum, impediri solet intellectus, nisi
quod interponitur breve est. Quintil. lib. 8 instit. orat.
cap. 2.

112. Fit ut cum
incidentes quaestiones, aliae questiones, & aliae rursus incidentibus
incidentes pertractantur, atque solvuntur, in eam longitudinem
ratiocinationis extendatur intentio, ut nisi memoria plurimum valeat,
atque vigeat, ad caput unde agebatur, disputator sedire non possit.
S. August. de Doctr. Chr. lib. 4. cap. 20.

113. Profecto
quidam brevitatis aemuli necessaria quoque orationi subtrahunt verba,
& velut satis sit scire ipsos quae dicere velint, quantum ad alios
pertineat, nihil putant; quinimo persuasit quidem jam multos ista
persuasio, ut id jam demum eleganter, atque exquisite dictum putent, quod
interpretandum, &c. Quint. lib. 4. Inst. Orat. cap. 2.

114. Cicer. de
Nat. Deor. lib. I. cap. 4.

115. Ordinis hec
virtus erit, & Venus, aut ego fallor,
ut jam nunc dicat, jam nunc debentia dici
pleraque differat, & praesens in tempus omittat. Horat.
Art. Poet.

116. Sext. Empiric.
Pyrrh. hipoth. lib. 2 cap. 5.

117. Thucid. de
Bell. lib. 2.

118. Lucret. de
Rer. nat. lib. 6. circa finem.

119. Sallust. de
Bell. Catil. cap. 6.

120. Seneca de
Ira, lib. I.

121. Secundum hanc
formulam imperamus Eumolpo ut plurimum tussiat, ut sit modo solutioris
stomachi, cibosque omnes palam damnet; loquatur aurum, & argentum,
fundosque mendaces, & perpetuam terrarum fertilitatem. Sedeat preterea
quotidie ad rationes, tabulasque testamenti, omnibus fidem renovet; &
ne quid scenae deesset, quotiescumque aliquem nostrum vocare tentasset,
alium pro alio vacaret, ut facile appareret dominum etiam eorum meminisse,
qui preesentes non essent. Petron. Satyric. cap. 117.

122. Quidquid in
majus crevit, facilius agnoseitur si discessit in partes, quas ut dixi,
innumerabiles esse, & parvas non oportet; idem enim habet vitii nimia,
quod nulla divisio; simile confuso est quidquid in pulvere sectu est.
Senec. ep. 89. p. 347. edit. Lipsien.

|